LECTUALIS Morbus

LECTUALIS Morbus
LECTUALIS Morbus
apud Sparrian. in Hadr. Peragratis sane omnibus partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus, in morbum incidit lectualem: longus est diuturnus et diffieilis, quod diu in lecto detineret aegrotantem, dictus. Hinc et ipsi, qui longis lentisque languoribus laborabant, Lectuates appellati, Graecis Κλινικοὶ, Lat. quoque Clinici. In specie apud Script. Eccl. sic vocati occurrunt, qui in lecto, ob morbum, ne sine Baptismo morerentur, aquâ affundebantur vel aspergebantur, ut videre est apud cyprian. l. 4. Ep. 7. ubi de eorum Baptisnto multa. Erant eorum duo geneta; Unum cum Carechumenorum, tuni Gentilium sese convertentium, qui in extremis constituti καὶ εν τῇ κλἰνη, in lecto decumbentes, baptizabantur. Alterum illorum, qui Christiani quidem erant professione, sed studio Baptisinum differebant, simul et baptizari et mori volentes, ne post acceptum Baptismum rursus peccarent, decepti male intellecto loco Hebr. c. 6. v. 4. Prioris generis, inter alios, Ariutaeus Praetor fuit, qui uxoris ope conversus, in sine vitae baptizatus est, Basil. Ep. 386. Posterioris, Constantius Mag. fil. eius Constantius, et Theodosius Mag. qui in extremum usque vitae Baptismum distulisse leguntur apud Euseb. Achanas. Soctat. alios. Quem Clinicorum morem acriter reprehendêrunt Orthodoxi Patres, Greg. Naz. Orat. 40. Chrysostom. in Acta Homil. 1. Greg. Nyslen. Orat. pecul. etc. Quam in rem vide plura, apud Iustellum Notis ad can. 12. Cont. Neo-Coesar. Voss. Disput. de Baptismo 12. thes. 5. Cl. Suicer. Observ. c. 3. et Thes. Eccl. in voce Κλινικὸς ut et supra in voce Clinicus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”